Sir 13

RAB. Per similitudinem ostendit, etc., usque ad ne mala quae frequenter aspiciunt, imitari velint. ID. Haec moraliter nos instruunt, ut humilia sequamur, superba fugiamus: Jacob. 4.. Mystice autem docet, etc., usque ad quia aeterna confusione dignos ostendent, cum in aeternum cruciabuntur. . etc. Non virtutem humilitatis abhorret: sed auctoritatem firmam contra expugnatores veritatis docet tenere, quibus fortiter resistendum. Modeste agendum est cum potentibus hujus saeculi, qui frequenter derident innocentium simplicitatem: quibus tamen debitum honorem conferre debemus, sed non contra Deum, vel contra mandata ejus. Unde, I Petr. 2.. . Quasi: nihil tutum apud amatores mundi, qui mutabilia sequuntur et cum illis mutantur. Unde: Eccle. 27.. Possunt in his haeretici et falsi Christiani intelligi, quibus non est credendum, quia inconstantes sunt in omnibus viis suis. . RAB. Caeteris refutatis, etc., usque ad quia prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. Ad superiora respicit, ut divitum, scilicet, et potentum societatem declines, et ei conjungaris, qui studio et religione tibi consors est. Haec est enim amicitia firma, quam similitudo virtutum sociat. Rapacitas lupi cum agni innocentia non convenit, nec avari rabies cum modestia simplicis. Nulla enim communicatio munditiae cum immunditia: Prov. 6.. Nulla ergo parilitas superbi divitis cum humilitate pauperis Christi. . Quod de divite et paupere increpat, exsequitur: quia multi sunt qui divitis facta et dicta extollunt: pauci qui doctrinam humilium et virtutem intelligunt. Arrogantes inveniunt praedicatores, humiles vero contemptores. Unde: Prov. 19.. . In judicio vultus, mentis mutatio deprehenditur: unde, Quia multi simulati et ficti: ideo difficile invenitur in quo cor et facies, id est cogitatio et operatio atque doctrina, in bono conveniant: cum autem hoc invenies, da gloriam Deo, quia hoc ejus donum est.
Copyright information for VulgGlossa